HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXXX: De sepultura Domini

#Psal. CXI#Matth. XXVII; Marc. XV; Luc. XXIII; Joan. XIX

Cum autem sero factum esset, Joseph decurio, id est, unus de ordine curiae, ab Arimatha, quae est Ramatha, civitas Helcanae patris Samuelis, dives et justus, de quo etiam quidam putant conscriptum esse psalmum: Beatus vir, quia non consensit actibus et consiliis aliorum, petiit a Pilato corpus Jesu, sed in occulto. Venit quoque etiam cum eo Nicodemus, ferens myrrhae et aloes quasi libras centum. Ista amaritudine sua vermes arcent a corporibus mortuorum, et acceperunt corpus Jesu, et involutum sindone, quam emerat Joseph, ligaverunt linteis albis, quae creditur attulisse Nicodemus. Erat autem non longe monumentum novum in petra excisum, in quo posuerunt eum. Et quia in simplici sindone involutum est corpus Jesu, instituit Silvester papa, ut sacrificium altaris in lineo tantum panno celebretur.